Liber Sapientiae*

Caput 14: 23

aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
(* Traductions européennes)

Glose

Aut enim filios suos.Sicut in sacris Saturni, cui propter odium Jovis, sine respectu pietatis parvulos suos immolabant, et Bellonae ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus: Istud, inquit, si cogit Deus iratus est: et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra.Aut obscura sacrificia.Sicut in sacris Isidis Aegyptiae, et Cereris Eleusinae faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui Plutonis matrimonium, rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Aetna accensis, quaesisse Ceres in Sicilia dicitur, ideo sacra ejus ardentium taedarum jactatione celebrabantur. Similiter in sacris Liberi patris insaniunt, et magnae matris, ubi ad exemplum deorumqui in festivitate satiati, noctem luxibus totam duxeruntludunt. Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant.